- VINITOR
- VINITORapud Maronem, Ecl. 10. v. 36.Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae;Et l. 2. Georg. v. 417.Iam canit extremos effetus vinitor antes:vindemiator est, Graece τρυγητὴς, item ἀμπελωργὸς, de quo vide quae supra diximus, vocibus Vindemia et Vinea, quaeque infrâ dicemus, voce Vitis. Alir Talmudicis Vinitores intelliguntur 2. Reg. c. 25. v. 12. ubi Nabuchodonosori praefectus Nabuzardan, reliquisse legitur Vinitores et Agricolas. Cum enim balsameta, quae prope Engadi praestantissima, instar vineae fuerint: namque Balsami arbuscula est viti simitior —— Malleolis seri dicitur, nuper vincta ut vitis: Et implet colles vinearum modô, quae sine adminiculis se ipsae sustinent. Tondetur similiter frutricans, et rastris mitescit etc. Plin. l. 12. c. 25. Hinc per vineas Engadi, Cautic. c. 1. v. 14. balsameta illa: et per Vinitores d.l. eos, qui balsamum legebant, uri per agricolas a torculari in Hebraeo nomen nactos, purpurae piscatores (quod premerent et contunderent concham purputariam, ut sanguinem eius exprimetent) signisicari volunt Magistri, illosque secuti plurimi Interpretes. Sed utramque vocem propriâ notione ibi sumendam esse, utpote cum flore populi ablarô tenuissimos solum in patria relictos esse, indigirari velit sacer Scriptor, docet Sam. Bochart. Hieroz. Parie poster. l. 5. c. 9. quem vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.